라틴어 문장 검색

Dic mihi de nostra quae sensti vera puella:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 61)
' quae tibi si veris animis est questa puella, hac eadem rursus, Lygdame, curre via, et mea cum multis lacrimis mandata reporta, iram, non fraudes esse in amore meo, me quoque consimili impositum torquerier igni:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 622)
o centum aequoreae Nereo genitore puellae, et tu, materno tacta dolore, Theti;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 728)
custodum grege seu circa se stipat euntem, seu sequitur medias, maenas ut icta, vias, seu timidam crebro dementia somnia terrent, seu miseram in tabula picta puella movet, his ego tormentis animi sum verus haruspex, has didici certo saepe in amore notas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 86)
hostibus eveniat lenta puella meis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 88)
haec urant pueros, haec urant scripta puellas meque deum clament et mihi sacra ferant!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 928)
natalis nostrae signum misere puellae et manibus faustos ter crepuere sonos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 102)
Omphale in tantum formae processit honorem, Lydia Gygaeo tincta puella lacu, ut, qui pacato statuisset in orbe columnas, tam dura traheret mollia pensa manu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 118)
quid faciet nullo munita puella timore, cum sit luxuriae Roma magistra suae?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 129)
non illi longae tot nocuere morae, castra decem annorum, et Ciconum mors, Ismara capta, exustaeque tuae nox, Polypheme, genae, et Circae fraudes, lotosque herbaeque tenaces, Scyllaque et alternas scissa Charybdis aquas, Lampeties Ithacis veribus mugisse iuvencos (paverat hos Phoebo filia Lampetie), et thalamum Aeaeae flentis fugisse puellae, totque hiemis noctes totque natasse dies, nigrantisque domos animarum intrasse silentum, Sirenum surdo remige adisse lacus, et veteres arcus leto renovasse procorum, errorisque sui sic statuisse modum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1214)
Quaeritis, unde avidis nox sit pretiosa puellis, et Venere exhaustae damna querantur opes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 131)
hoc genus infidum nuptarum, hic nulla puella nec fida Euadne nec pia Penelope.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1312)
his tum blanditiis furtiva per antra puellae oscula silvicolis empta dedere viris.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1315)
Multa tuae, Sparte, miramur iura palaestrae, sed mage virginei tot bona gymnasii, quod non infamis exercet corpore ludos inter luctantis nuda puella viros, cum pila velocis fallit per bracchia iactus, increpat et versi clavis adunca trochi, pulverulentaque ad extremas stat femina metas, et patitur duro vulnera pancratio:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 141)
lex igitur Spartana vetat secedere amantes, et licet in triviis ad latus esse suae, nec timor aut ullast clausae tutela puellae, nec gravis austeri poena cavenda viri.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 145)

SEARCH

MENU NAVIGATION