라틴어 문장 검색

Feras facilia, ut difficilia perferas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 188)
Heu quam difficilis gloriae custodia est!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 23)
Voluptas e difficili data dulcissima est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 775)
Haec quibus ordinibus probari possint non tam difficile est nobis exponere quam enorme, nec arduum, sed interim longum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 4:1)
licet Plato adfirmet factitatorem universitatis neque inveniri facilem et inventum enarrari in omnes difficilem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 9:2)
Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es quod nunquam fuisti aliquando.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 5:11)
Cum ergo uideret Paulinus difficulter posse sublimitatem animi regalis ad humilitatem uiae salutaris, et suscipiendum mysterium uiuificae crucis inclinari, ac pro salute illius simul et gentis, cui praeerat, et uerbo exhortationis apud homines, et apud diuinam pietatem uerbo deprecationis ageret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII.4)
Cumque hoc tarde ac difficulter inpetraremus, intrauimus ad reficiendum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IV.10)
Ianua difficilis domini, te verberet imber, Te Iovis imperio fulmina missa petant.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 23)
Nec tu difficilis puero tamen esse memento:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 814)
"Divitiis captus siquis violavit amorem, Asperaque est illi difficilisque Venus."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 912)
Tullius regnavit annos quattuor et quadraginta ita ut bono etiam moderatoque succedenti regi difficilis aemulatio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 494:2)
haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in eo foedere superior Romana res erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 530:1)
difficile ad fidem est in antiqua re quot pugnaverint ceciderintve exacto adfirmare numero;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 59:1)
inde impotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus difficiles, ad idus Maias rem perduxere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 381:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION