라틴어 문장 검색

et pertransiit usque ad fines terrae et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu eius, et exaltatum est et elevatum est cor eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장3)
Et congregavit virtutem fortem nimis et obtinuit regiones gentium et tyrannos, et facti sunt illi in tributum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장4)
In diebus illis exierunt ex Israel filii iniqui et suaserunt multis dicentes: " Eamus et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt, quia, ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장11)
et destinaverunt aliqui de populo et abierunt ad regem, et dedit illis potestatem, ut facerent iustitias gentium.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장13)
Et posuerunt illic gentem peccatricem, viros iniquos, et convaluerunt in ea;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장34)
et relinqueret unusquisque legem suam. Et receperunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장42)
Et misit rex libros per manus nuntiorum in Ierusalem et in civitates Iudae, ut sequerentur leges gentium terrae,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장44)
Quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장10)
Et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et gloria nostra desolata est, et polluerunt ea gentes.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장12)
Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장18)
Et respondit Matthathias et dixit magna voce: " Etsi omnes gentes, quae in domo regni sunt, regi oboediunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장19)
et dixit vir proximo suo: " Si omnes fecerimus, sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장40)
et obtinuerunt legem de manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장48)
retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장68)
Et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem magnam ad bellandum contra Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION