라틴어 문장 검색

Nam quae perdifficilia sunt, perinde habenda saepe sunt ac si effici non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 2:2)
quorum alia sunt per se expetenda, ut ea quae sita sunt in officiis atque virtutibus, alia, quod aliquid commodi efficiunt, ut opes et copiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 24장 3:9)
Sed quia temporibus, quae vim habent maximam, persaepe evenit, ut utilitas cum honestate certet, earumque rerum contentio plerumque deliberationes efficit, ne aut opportuna propter dignitatem aut honesta propter utilitatem relinquantur, ad hanc difficultatem explicandam praecepta referamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 25장 2:2)
conficiens autem causa alia est absoluta et perfecta per se, alia ad aliquid adiuvans et efficiendi socia quaedam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 4:1)
Cum autem quaeritur quid sit optimum factu, aut utilitas aut spes efficiendi ad adsentiendum impellit animos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 26장 4:3)
et quoniam de utilitate iam diximus, de efficiendi ratione dicamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:1)
Quo toto genere quibuscum et contra quos, quo tempore aut quo loco aut quibus facultatibus armorum pecuniae sociorum earumve rerum quae ad quamque rem efficiendam pertinent possimus uti requirendum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:2)
Et si ex contentione procliviora erunt nostra, non solum effici posse quae suademus erit persuadendum, sed curandum etiam ut illa facilia proclivia iucunda videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:4)
Dissuadentibus autem aut utilitas labefactanda est aut efficiendi difficultates efferendae, neque aliis ex praeceptis, sed eisdem ex suasionis locis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 27장 1:5)
Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 1:3)
Spectant etiam ad causam facti motus animorum, si ira recens, si odium vetus, si ulciscendi studium, si iniuriae dolor, si honoris, si gloriae, si imperi, si pecuniae cupiditas, si periculi timor, si aes alienum, si angustiae rei familiaris, si audax, si levis, si crudelis, si impotens, si incautus, si in- sipiens, si amans, si commota mente, si vinolentus, si cum spe efficiendi, si cum opinione celandi aut, si patefactum esset, depellendi criminis vel perrumpendi periculi vel in longinquum tempus differendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 2:4)
C. Teneo et quaero qui sint illi eventus quos ex causis effici dixisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 1:1)
Haec enim talia sunt, quae aut in re ipsa aut etiam ante quam factum est aut postea suspi- ciosum crimen efficiant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 1:5)
quae si non erunt, tamen causis ipsis et efficiendi facultatibus niti oportebit, adiuncta illa disputatione communi, non fuisse ilium tam amentem, ut indicia facti aut effugere aut occultare non posset, ut ita apertus esset, ut locum crimini relinqueret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 33장 2:1)
Sin autem erit etiam testium facultas, primum genus erit ipsum laudandum dicendumque, ne argumentis teneretur reus, ipsum sua cautione effecisse, testis effugere non posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION