라틴어 문장 검색

Homo religiosus recognoscere cupit signa Dei in adiunctis cotidianis vitae, in anni temporibus, in fecunditate terrae et in omni motu naturae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 63:10)
ast hic imperium protendit latius aevo posteriore suis cupiens sancire salutem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권26)
conpensare cupit taeterrima vulnera laesae iustitiae sero obsequio veniaque petenda;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권160)
"sed despexit humum seque inclinavit ad orbis divitias pepulitque meum de pectore numen, restituendus erat mihimet;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 291)
Ruth dum per stipulas agresti amburitur aestu, fulcra Boos 1 meruit, castoque adscita cubili Christigenam fecunda domum, Davitica regna, edidit atque Deo mortales miscuit ortus, saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum pervenisse simul bivium nutante iuventa et dubitasse diu bifido sub tramite, quodnam esset iter melius;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1213)
"quam cuperem tamen ante necem, si potis est, revocare tuam, torva puellula, nequitiam, respice gaudia quanta metas, quae tibi fert genialis honor."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.28)
virgo citum cupiens obitum appetit et bibit ore rogum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.44)
qui cupit aeternum caeli conscendere regnum, huc veniat sitiens, ecce parata via est.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, De loco in quo Martyres passi sunt, nunc baptisterium est Calagurri.5)
"stat inter aras et deorum imagines et, quod fateri cogor, in medio foro tacente memet, ac perorat perditus, quidquid sacrorum est ore foedans inpio."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1148)
talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
"non munus ad aram cum cupias offerre probat, si turbida fratrem mens inpacati sub pectoris oderit antro, nec, si flammicomis Christi pro nomine martyr ignibus insilias servans inamabile votum bile sub obliqua, pretiosam proderit Iesu inpendisse animam, meriti quia clausula pax est."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1221)
indignis quum egomet sim acceptus modis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 130)
Cupio;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1104)
Age iam cupio, si modo argentum reddat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1143)
frustra has egomet mecum rationes puto.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1154)

SEARCH

MENU NAVIGATION