라틴어 문장 검색

Deinde ad palatium episcopi Londinensis, ubi hospitium ei paratum erat, se contulit, atque illic per aliquot dies mansit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 12:2)
Sub hoc tempus rex in concilium suum sanctius ascivit Iohannem Mortonum et Richardum Foxum, alterum Eliensem, alterum Exoniensem episcopum, homines exsomnes et multi silentii, quique una cum eo excubias quasdam agebant in alios omnes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:4)
Etsi enim rex ad negotia sua tractanda consueverat episcoporum opera uti, quia cum magnis reditibus gauderent praemia sua secum portabant, attamen per gradus hoc facere amabat, ut primitias episcopatuum sibi accumularet quae per hanc graduum seriem multiplicabantur, licet enim tunc temporis reditus ille ex primitiis reditibus regiis non fuisset annexus, sed tributo papali cesserat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:8)
Cum enim papa sibi conscius esset socordiae suae, quodque orbi Christiano prorusus inutilis haberetur, magna affectus est laetitia quod nomen suum et laudes apud regna remotiora tam feliciter resonare cerneret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 17:4)
Fuerunt autem legati Richardus Foxus episcopus Exoniensis et Richardus Edgcombus eques auratus regii hospitii contrarotulator, qui honorifice apud eum regem excepti fuerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 19:2)
Quodque nulla alia sibi pateret via, tanquam principi Christiano et utriusque amico communi, qua fidem suam erga Deum et homines exsolveret, quam ut se pacis et concordiae inter eos intercessorem offeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:7)
Rex tanquam princeps Christianus et filius ecclesiae pius se medium interposuit, ut pax componeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:9)
Hunc affectum insignem erga regem vestrum proculdubio numen divinum cordi regis nostri indidit ad bonum reipublicae Christianae et ad fines nobis omnibus hactenus incognitos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 17:8)
Superest (domini mei) ut vobis negotium impertiam, quod satis scio vos magna cum laetitia et gaudio audituros, quippe quod republicae Christianae magis intersit quam actio ulla post nostram memoriam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:2)
Sed cogitationes eius generosae et vere Christianae in hoc non acquiescunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:5)
Certe congruit illud cum persona quam rex sustinet (licet indignus) regis Christianissimi et filii ecclesiae primogeniti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:9)
Etsi autem (domini mei) hoc incoeptum primo intuitu vastum videri possit et immodicum, ut rex propriis copiis illud aggrediatur quod coniunctae copiae tot principum Christianorum non sine magnis laboribus et diuturno bello olim confecerunt, attamen celsitudo sua prudenter secum reputat interdum copias minores sub uno imperio unitas successu feliciores evadere, etsi fama et opinione minus iactentur, quam copias multo ampliores varie commistas, et vinctulo foederum et societatum tantum colligatas, quae plerunque paulo post principia vertuntur in dissidia et dissocationes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:12)
Verum nunquam prius factum est ut aliquis fratrum ad arma Christianorum confugeret, quemadmodum nunc facit Gemes (Bajazethi, qui iam regnat, frater), virtute germanum suum longe superans.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:15)
Interea Lionellus episcopus Concordiae at utrunque regem a papa Alexandro Sexto missus est nuncius de pace.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:9)
Atque dubitans ne metus ab Anglis expeditionem Galli in Italiam remorari posset, episcopum hunc misit ut res inter duos reges, si posset, componeret, Qui primum ad regem Gallum se contulit, eumque bene animatum (ut ipse arbitrabatur) offendens, versus regem Angliae perrexit et legatos Anglos apud Caletum reperit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 27:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION