라틴어 문장 검색

Cum publicum opus mea pecunia incohaturus in Tuscos excucurrissem, accepto ut praefectus aerari commeatu, legati provinciae Baeticae, questuri de proconsulatu Caecili Classici, advocatum me a senatu petiverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 2:2)
Legati rursus inducti iterum me iam praesentem advocatum postulaverunt, implorantes fidem meam quam essent contra Massam Baebium experti, allegantes patrocini foedus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 4:1)
Nam modo legatos interrogabam, docuissentne me aliquid quod re probari posse confiderent;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:1)
Norbano tamen non ordo legis, non legati nomen, non inquisitionis officium praesidio fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 30:1)
Summo die Salvius Liberalis reliquos legatos graviter increpuit, tamquam non omnes quos mandasset provincia reos peregissent, atque, ut est vehemens et disertus, in discrimen adduxit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 35:2)
Rufo successit Theophanes, unus ex legatis, fax accusationis et origo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 3:2)
Scribis mihi Sabinam, quae nos reliquit heredes, Modestum servum suum nusquam liberum esse iussisse, eidem tamen sic ascripsisse legatum:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 1:1)
Convenit inter omnes nec libertatem deberi quia non sit data, nec legatum quia servo suo dederit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 2:3)
Moretur ergo in libertate sinentibus nobis, fruatur legato quasi omnia diligentissime caverit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 10 4:1)
Legatum mihi obvenit modicum sed amplissimo gratius.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 1:1)
Quid si heredem quidem instituisset ex asse, sed legatis ita exhausisset ut non amplius apud te quam quarta remaneret?
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 9:4)
Ille ergo Curianus legatum mihi reliquit et factum meum, nisi forte blandior mihi antiquum, notabili honore signavit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 1 11:1)
Contra dixerunt legati Vicetinorum;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 1:3)
Nam legati Vicetinorum non modo non presserunt eum verum etiam sublevaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 1:4)
Evocatus in consilium a Caesare nostro ad Centum Cellas - hoc loco nomen -, magnam cepi voluptatem.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION