라틴어 문장 검색

P. Crassum ex omni nobilitate adulescentem dilexi plurimum et ex eo cum ab ineunte eius aetate bene speravissem, tum perbone existimare coepi eximus iudiciis quae de eo feceras cognitis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 16 1:1)
de nave exeuntibus nobis Acastus cum litteris praesto fuit uno et vicesimo die sane strenue.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 5 1:5)
etiam illud metuo ne iam intercludamur, ut cum velitis exire non liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 14 1:4)
vos videte quid aliae faciant isto loco feminae et ne, cum velitis, exire non liceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS: AD TERENTIAM VXOREM, letter 18 2:2)
primum enim ego illas Calvo litteras misi non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 5:2)
exiturus [VI 1-3] a. d. viii Idus Aprilis sponsalia Crassipedi praebui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 1:11)
videre autem volebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 3:10)
quod ad Pomponiam, si tibi videtur, scribas velim, cum aliquo exibimus eat nobiscum puerumque educat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 3장 1:4)
Cum vellet exire, a consulibus retentus est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 2:4)
neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, Lucium vero Lamiam, equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire ex urbe iussit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:3)
ego autem si omnia quae dicenda sunt libere dixero, nequaquam tamen similiter oratio mea exire atque in volgus emanare poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 3:1)
quae necessitas eum tanta premebat ut, si sua sponte iter Ameriam faceret, id temporis Roma proficisceretur, nullam partem noctis requiesceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:14)
Miloni manendi nulla facultas, exeundi non causa solum sed etiam necessitas fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 17장 1:10)
' si quidem exiturus ad caedem e villa non fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 2:4)
hunc prae se tulisse se illo die exiturum, illum eo die se dissimulasse rediturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 4:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION