라틴어 문장 검색

Concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis impedientibus alios, audacia hostium ipso successu crescebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 8장 3:1)
Inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae, Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia, stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis, Iacobus et Caesius, numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores, post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine, ad unum omnibus contruncatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 1:1)
Ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus, consiliis validis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen itidem pervulgati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 7:1)
Si itaque his abolitis nil triste accidere posse existimatis, praesto in potestate sunt vestra.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 3:2)
Quae Limigantes licet properari sentirent, nihil tamen praeter preces fingentes, stabant incurvi, longe alia quam quae gestu praeferebant et verbis altis mentibus perpensantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 9:1)
Rex vero licet securitatem praeferens vultu, exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat, reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit, et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt, hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt ac diffluunt, adeo ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris, nec sanie perfusa, madescant, quod vita parcior facit, et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 8:1)
Stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut vulnerati interierunt, aut ponderibus superruentium solis afflicti, sellaque regalis cum aureo pulvinari, nullo vetante, direpta est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 12:1)
Mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter confligendi exordia, primus omnium in medios semet Sarmatarum globos immisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 16:1)
Inter has tamen sollicitudines, velut ex recepto quodam antiquitus more, ad vicem bellorum civilium, inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer, saepe dictus Tartareus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum, ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 12장 1:1)
Qua iniquitate percitus qui audiebatur, Etsi me inquit despicit imperator, negotii tamen ea est , ut non nisi iudicio principis nosci possit et vindicari;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 4:1)
sciat tamen velut quodam praesagio, quod dum maeret super his quae apud Amidam gesta didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni, opitulari poterit praesens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 2장 4:2)
Ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem, lunari cursu impleto, perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione (velut libramento quodam igneo) orbi et aspectui nostro opponitur media.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 3:1)
Sol autem geminus ita videri existimatur, si erecta solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate collucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 6:1)
Et quamquam hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 7:3)
Illud tamen nec dissimulare potuit nec silere:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION