라틴어 문장 검색

esse igitur deos ita perspicuum est, ut id qui neget vix eum sanae mentis existimem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 44:10)
quae qui convenit penes deos esse negare, cum eorum augusta et sancta simulacra veneremur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:3)
Quis enim hunc hominem dixerit, qui, cum tam certos caeli motus tam ratos astrorum ordines tamque inter se omnia conexa et apta viderit, neget in his ullam inesse rationem eaque casu fieri dicat, quae quanto consilio gerantur nullo consilio adsequi possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 97:1)
tantum modo negare deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut criminis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 3:5)
Sed cum mundo negas quicquam esse melius, quid dicis melius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 21:1)
Idemque, si dei non sint, negat esse in omni natura quicquam homine melius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 26:2)
Itaque illa mihi placebat oratio de convenientia consensuque naturae, quam quasi cognatione continuatam conspirare dicebas, illud non probabam, quod negabas id accidere potuisse nisi ea uno divino spiritu contineretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 28:1)
"Quid enim" aiebat, "si hi fratres sunt in numero deorum, num de patre eorum Saturno negari potest, quem volgo maxime colunt ad occidentem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:6)
nostri quidem publicani, cum essent agri in Boeotia deorum inmortalium excepti lege censoria, negabant immortalis esse ullos qui aliquando homines fuissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 49:2)
apud quos non inurbane Stratonicus ut multa, cum quidam ei molestus Alabandum deum esse confirmaret Herculem negaret, "ergo" inquit "mihi Alabandus tibi Hercules sit iratus". Illa autem Balbe, quae tu a caelo astrisque ducebas, quam longe serpant non vides:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 50:4)
Quisquam istuc negat, aut quae est in collatione ista similitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 71:7)
hi duo illos oculos orae maritumae effoderunt, non iratus aliqui, quem omnino irasci posse negatis, deus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 92:4)
In quibus autem maior est animus, in iis pecuniae cupiditas spectat ad opes et ad gratificandi facultatem, ut nuper M. Crassus negabat ullam satis magnam pecuniam esse ei, qui in re publica princeps vellet esse, cuius fructibus exercitum alere non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 34:2)
negat enim ius esse, qui miles non sit, cum hoste pugnare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 49:4)
Commemoratur ab eo Themistocles, Pericles, Cyrus, Agesilaus, Alexander, quos negat sine adiumentis hominum tantas res efficere potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION