라틴어 문장 검색

venit ante hostes, et pectore nudo claustra adversa ferit tremulisque ululatibus orat admitti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권225)
"quin et cornigeri vatis nemus atque Molosso quercus anhela Iovi Troianaque Thymbra tacebit, ipsi amnes ipsaeque volent arescere laurus, ipse nihil certum sagis clangoribus aether praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권104)
alias nova suggere vires, Calliope, maiorque chelyn mihi tendat Apollo, fatalem populis ultro poscentibus horam admovet atra dies, Stygiisque emissa tenebris Mors fruitur caelo bellatoremque volando campum operit nigroque viros invitat hiatu, nil vulgare legens, sed quae dignissima vita funera, praecipuos annis animisque cruento ungue notat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권159)
pariter suspiria fumant, admotaeque nitent aliena in casside cristae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권169)
Ecce ducem turmae certa indignatus in hostem spicula felici Prothoum torquere lacerto, turbidus Oenides una duo corpora pinu, cornipedemque equitemque, ferit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권233)
Et Tyrii iam corpus habent, iam gaudia magnae testantur voces, victorque ululatus aderrat auribus occultoque ferit praecordia luctu, ducitur hostili - pro dura potentia fati!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권90)
nec cum subit obvius, ullas stagna dedere moras pariterque revertitur amnis, non Anthedonii tegit hospitis inguina pontus blandior, aestivo nec se magis aequore Triton exserit, aut carae festinus ad oscula matris cum remeat tardumque ferit delphina Palaemon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권151)
"ferrum mea semper et arcus mater habet, vestri feriunt cava tympana patres."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권343)
incendit pronis dea cornibus almum sidus et admoto monstravit funera curru.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권160)
"tune etiam feriendus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권421)
cedunt acies, et terror utrimque, quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas, intra se stridere facem galeamque comasque sentit, et urentem thoraca repellere dextra conatus ferri cinerem sub pectore tractat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권433)
sed fati monitus vicinaque funera sentit, ac sentire timet, eum vero Acherontis aperti Dira ter admoto tetigit thoraca flagello, ardet inops animi, nee tam considere regno, quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratris exspirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권69)
haec dicens gressus admovit et arma, ceu templis decus et patriae laturus ovanti, arma etiam spoliare cupit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권302)
Saevus at interea ferro post terga revinctas Antigonen viduamque Creon Adrastida leto admovet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권318)
Non aspicias quam plenas quis deo manus, sed quam puras admoveat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 389)

SEARCH

MENU NAVIGATION