라틴어 문장 검색

quam quidem ante hanc confusionem temporum in possessione sua principes retinuerunt, nunc, ut honores, ut omnes dignitatis gradus, sic huius scientiae splendor deletus est, idque eo indignius, quod eo tempore hoc contigit, cum is esset, qui omnes superiores, quibus honore par esset, scientia facile vicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:4)
nam ut in rerum privatarum causis atque iudiciis depromenda saepe oratio est ex iure civili et idcirco, ut ante diximus, oratori iuris civilis scientia necessaria est, sic in causis publicis iudiciorum, contionum, senatus omnis haec et antiquitatis memoria et publici iuris auctoritas et regendae rei publicae ratio ac scientia tamquam aliqua materies eis oratoribus, qui versantur in re publica, subiecta esse debet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 201:2)
De me autem ipso, cui uni tu concedis, ut sine ulla iuris scientia tamen causis satis facere possim, tibi hoc, Crasse, respondeo, neque me umquam ius civile didicisse neque tamen in eis causis, quas in iure possem defendere, umquam istam scientiam desiderasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 248:1)
Et propter hoc idem quod modo dictum est, nec secunda pars scientiae astrorum ostendere potest mundum et motum primum esse novum, quia ex quo eosdem quos modo habent, possent habere motus stellae et coniunctiones et virtutes, etiam si mundus et motus primus esset aeternus, tunc etiam consimiles effectus facere possent in mundo inferiori eis quos modo faciunt, etiam si mundus et motus primus esset aeternus, ergo nec secunda pars scientiae astrorum potest ostendere motum primum et mundum esse novum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION