라틴어 문장 검색

firma- mentun autem, quod contra ad labefactandam rationed refertur, sine quo accusatio stare non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 3:5)
deinde argumento etiam firmo, quia tamen saepe falsum est, posse recte non credi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:4)
viro bono et firmo sine vitio iudicis non posse non credi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 34장 1:5)
quamque defendet ipse, eam rem et sententiam quemvis prudentem et iustum hominem, si integrum daretur, scripturum fuisse, sed planius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 1:7)
Nihil est adhuc disputatum, et, quoniam est integrum, libenter tibi, Laeli, ut de eo disseras, equidem concessero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:4)
Quis vero divitiorem quemquam putet quam eum, cui nihil desit, quod quidem natura desideret, aut potentiorem quam illum, qui omnia, quae expetat, consequatur, aut beatiorem, quam qui sit omni perturbatione animi liberatus, aut firmiore fortuna, quam qui ea possideat, quae secum, ut aiunt, vel e naufragio possit ecferre?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 45:3)
Et vero negant oportere indomiti populi vitio genus hoc totum liberi populi repudiari, concordi populo et omnia referente ad incolumitatem et ad libertatem suam nihil esse inmutabilius, nihil firmius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 82:1)
Facilius autem, quod est propositum, consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam et iam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 4:3)
admiscentur enim novis sermonibus ac disciplinis et inportantur non merces solum adventiciae, sed etiam mores, ut nihil possit in patriis institutis manere integrum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 11:2)
Nam rex ille, de quo loquor, primum optimi regis caede maculatus integra mente non erat, et cum metueret ipse poenam sceleris sui summam, metui se volebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 70:3)
526M Itaque illa praeclara constitutio Romuli cum ducentos annos et viginti fere firma mansisset lex illa tota sublata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 84:1)
8.11.1 Ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 14:2)
sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum eadem quae coagmentavit natura dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 92:3)
nec vero tum animum esse insipientem cum ex insipienti corpore evasisset, sed cum omni admixtione corporis liberatus purus et integer esse coepisset, tum esse sapientem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 102:3)
Qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui, quo canitur, similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION