라틴어 문장 검색

" Otium tibi commendo, in quo maiora agas et pulchriora quam quae reliquisti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 10:3)
Iniuriosum est rapto vivere, at contra pulcherrimum mori rapto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 28:3)
Pompeius amittet exercitum, sed illud pulcherrimum rei publicae praetextum, optimates, et prima acies Pompeianarum partium, senatus ferens arma, uno proelio profligabuntur et tam magni ruina imperii in totum dissiliet orbem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 9:2)
Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu video, Properemus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 36:4)
Credamus itaque Sextio monstranti pulcherrimum iter et clamanti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 15:1)
Si tamen contingere eloquentia non sollicito potest, si aut parata est aut parvo constat, adsit et res pulcherrimus prosequatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 5:4)
Hoc enim tale est, quale si peritus gubernator etiam formosus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 6:3)
Formosus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 9:7)
Regula non quam formosa, sed quam recta sit quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 14:2)
Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 28:1)
Gratus sum, non ut alius mihi libentius praestet priore inritatus exemplo, sed ut rem iucundissimam ac pulcherrimam faciam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 20:1)
habet domum formosam, sed alienis nummis paratam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 6:2)
Tam interdiu illis quam nocte patebant prospectus huius pulcherrimae domus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 42:2)
Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 43:4)
Tot pulcherrima opera, quae singula inlustrare urbes singulas possent, una nox stravit, et in tanta pace quantum ne bello quidem timeri potest accidit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION