라틴어 문장 검색

non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque portus praesidio navium Punicarum poterat quantum frumenti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum absumebat, ut arcis praesidium etiam sine invecto, quia pauci erant, ex ante praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 287:1)
fudit autem non iniuriose dictum est, ut in Pisonem quae te beluam ex utero, non hominem fudit, sed celeritatem parientis ostendit, quod infantibus dicitur omen felicitatis adferre.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1392)
haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere finitimi fingunt et Faunos esse locuntur, quorum noctivago strepitu ludoque iocanti adfirmant volgo taciturna silentia rumpi chordarumque sonos fieri dulcisque querellas, tibia quas fundit digitis pulsata canentum, et genus agricolum late sentiscere, quom Pan pinea semiferi capitis velamina quassans unco saepe labro calamos percurrit hiantis, fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 21:5)
Talia fundebat lacrimans longosque ciebat incassum fletus, cum sese a moenibus heros Priamides multis Helenus comitantibus adfert, adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit, et multum lacrimas verba inter singula fundit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION