라틴어 문장 검색

Sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii fortuna non caperet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 14:4)
Aliquid tamen adversus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum et Africam,quasi de industria prospera eius adversis radiaret;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 30:1)
Sed iam debitum par Fortuna flagitante sedem bello Pompeius Epiron elegerat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 35:1)
Numquam ullo loco tantum virium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna respexit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 44:1)
cum ipse sequeretur felicem utcumque in malis Pompeium, si eadem ipsum quae exercitum eius fortuna traxisset.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 51:1)
Quippe cum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum civilis belli scelus peregisset et foedus amicitiae cum Caesare medio Pompei capite sanxisset, ultionem clarissimi viri manibus quaerente Fortuna causa non defuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 55:1)
In Asia quoque novus rerum motus a Ponto, plane quasi de industria captante fortuna hunc Mithridatico regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesare filius vinceretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 61:1)
Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane videretur nescio quid deliberare Fortuna.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 78:1)
Sextum fortuna in Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis servavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 87:1)
Marco Antonio Publio Dolabella consulibus imperium Romanum iam ad Caesarem transferente fortuna varius et multiplex motus civitatis fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 7:1)
Sed quanto efficacior est fortuna, quam virtus!
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CASSI ET BRUTI 11:1)
quippe etenim quam multa tibi iam fingere possunt somnia, quae vitae rationes vertere possint fortunasque tuas omnis turbare timore!
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:2)
iamque caput quassans grandis suspirat arator crebrius, in cassum magnos cecidisse labores, et cum tempora temporibus praesentia confert praeteritis, laudat fortunas saepe parentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:8)
posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas, quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 29:6)
quod procul a nobis flectat fortuna gubernans, et ratio potius quam res persuadeat ipsa succidere horrisono posse omnia victa fragore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION