라틴어 문장 검색

Hos tam graves dominos, interdum alternis imperantes, interdum pariter, dimittit a te sapientia, quae sola libertas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 4:2)
In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 4:2)
sic regio quoque est, quam sapiens vir aut ad sapientiam tendens declinet tamquam alienam bonis moribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 2:5)
Itaque illum ego feliciorem dixerim, qui nihil negotii secum habuit, hunc quidem melius de se meruisse, qui malignitatem naturae suae vicit et ad sapientiam se non perduxit, sed extraxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 6:2)
Sed si adpetis voluptates et undique et omnes, scito tantum tibi ex sapientia, quantum ex gaudio deesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 14:6)
Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 16:1)
Mihi certe multum auferre temporis solet contemplatio ipsa sapientiae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 6:2)
Veneror itaque inventa sapientiae inventoresque;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 7:1)
Sapiens adsectatorque sapientiae adhaeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest et cogitationes suas ad sublimia intendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 18:1)
quisquis senex ad sapientiam pervenit, annis pervenit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 14:5)
Invenies etiam professos sapientiam, qui vim adferendam vitae suae negent et nefas iudicent ipsum interemptorem sui fieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 14:1)
Socrates qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere," inquit, "illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 7:1)
Hunc animum, quem saepe induunt generosae indolis iuvenes, quos alicuius honestae rei pulchritudo percussit, ut omnia fortuita contemnant, profecto sapientia nobis infundet et tradet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 19:1)
Luxurioso frugalitas poena est, pigro supplicii loco labor est, delicatus miseretur industrii, desidioso studere torqueri est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 23:2)
Sapiens quidem vincit virtute fortunam, at multi professi sapientiam levissimis nonnumquam minis exterriti sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 30:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION