라틴어 문장 검색

' Egit Atestinus causas et Civis - utrumque Noras - ;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVIII5)
Quot mihi Caesareo facti sunt munere cives, Nec famulos totidem suspicor esse tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XCV8)
Cum te municipem Corinthiorum Iactes, Charmenion, negante nullo, Cur frater tibi dicor, ex Hiberis Et Celtis genitus Tagique civis?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXV1)
- Hersiliae civis et Egeriae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXVIII3)
Civis non Syriaeve Parthiaeve, Nec de Cappadocis eques catastis, Sed de plebe Remi Numaeque verna, Iucundus, probus, innocens amicus, Lingua doctus utraque, cuius unum est, Sed magnum vitium, quod est poeta, Pullo Mevius alget in cucullo, Cocco mulio fulget Incitatus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVI2)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Barbare, non debet, submoto cive, ministro Captivam victrix unda levare sitim.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVI3)
Nummi cum tibi sint opesque tantae, Quantas civis habet, Paterne, rarus, Largiris nihil incubasque gazae, Ut magnus draco, quem canunt poetae Custodem Scythici fuisse luci.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LIII1)
Cum tua centenos expunget sportula civis, Fumea Massiliae ponere vina potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CXXIII Massilitanum1)
Ilias et Priami regnis inimicus Ulixes Multiplici pariter condita pelle latent.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXXIV Homerus in pugillaribus membraneis1)
civis Mantuanus, quae civitas est Venetiae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr5)
qui cum non sufficerent, his addidit agros Mantuanos, sublatos non propter civium culpam, sed propter vicinitatem Cremonensium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr17)
est autem pars civium aut sociorum missa, ubi rem publicam habeant ex consensu suae civitatis, aut publico eius populi unde profecta est consilio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1215)
facta ascensione hospitio a Dardano accepti de advenis cives facti, quia Batiam, Teucri filiam, Dardanus sibi iunxit et populares suos socero cognomines fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 383)
et sciendum est secundum hunc ordinem omnes petitiones formare Vergilium, ut in hoc loco possibilitas est 'et mulcere dedit fluctus et tollere vento'. iusta petitio est 'gens inimica mihi';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 652)

SEARCH

MENU NAVIGATION