라틴어 문장 검색

Eodem, quo Americani Gallique, oppidulum Eboracum expugnare coeperant die, literas a Clintonio ad Cornwallis missas tradidit, et statim fere interficitur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.56)
Felicitate summae, multis in praeliis usus, virtute adeo invicta post cladem fuit, ut, cum pulsum et penitus fugatum eum hostes crederent, copias disjectas collegerit, seque ad fortiter resistendum paraverit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.96)
interficere, trucidare, jugulare, omnia sacra miscere, turbare;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.160)
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,quod numero plures, uirtute et honore minores,indocti stolidique et depugnare paratisi discordet eques, media inter carmina poscunt aut ursum aut pugiles;
(호라티우스의 두번째 편지, 179)
Omnis aetas, omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene unusquisque, quod vidit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 10:2)
"Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:7)
Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere, inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis,
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:12)
Dum parvus est hostis, interfice;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:20)
Quia ergo inpossibile est in sensum hominis non inruere notum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui, statim ut coeperit cogitare, interfecit cogitatus et elidit eos ad petram:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:25)
Capti episcopi, interfecti presbyteri et diversorum officia clericorum, subversae ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:11)
"Hoc est, aio, quod me fugat et labra dividere non sinit."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:16)
Pulsi fugatique Veientes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 18:5)
Cui Gabiis, ut voluerat, recepto et per nuntios consulenti, quid fieri vellet, eminentia forte papaverum capita vir-gula excutiens, cum per hoc interficiendos esse principes vellet intellegi, quasi superbia sileret, respondit tamen.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 57:1)
Eodem postea bis exuto castris, bis saucio et in Graeciam suam trans mare ac terras fugato, pax et quies et tanta de opulentissimis tot gentibus spolia, ut victoriam suam Roma non caperet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 25:1)
Itaque cum oppressam iudicio filiam trahi in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interfecit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION