라틴어 문장 검색

Facilitas nimia ad partem stultitiae rapit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 180)
Invidiam ferre aut fortis aut felix potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 246)
Invidia loquitur quod subest, non quod videt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 263)
Interdum habet stultitiae partem facilitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 278)
Nam etsi nullos inimicos tibi faciat iniuria, multos tamen facit invidia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 388)
Nimia concedendo interdum stultitia fit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 410)
Scis, quid est invidia? dolor animi est ex alienis commodis.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 693)
Stultitia est insectari, quem omnes diligunt.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 736)
Ceterum inauditam si damnent, praeter invidiam iniquitatis etiam suspicionem merebuntur alicuius conscientiae, nolentes audire quod auditum damnare non possint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 1장 3:1)
Potuimus et inermes nec rebelles, sed tantummodo discordes solius divortii invidia adversus vos dimicasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 6:1)
nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:2)
Si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:2)
ebrietati, animositati, litigio, contentioni, inuidiae, ceterisque huiusmodi facinoribus sua colla, abiecto leui iugo Christi, subdentes.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.11)
Cumque uiderent pontificem, celebratis in ecclesia missarum sollemniis, eucharistiam populo dare, dicebant, ut uulgo fertur, ad eum barbara inflati stultitia:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:12)
Quis enim ea, quae per stultitiam colui, nunc ad exemplum omnium aptius quam ipse per sapientiam mihi a Deo uero donatam destruam?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIII. 2:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION