라틴어 문장 검색

Inproba tum vero iungentes oscula vidi - Illa mihi lingua nexa fuisse liquet - Qualia non fratri tulerit germana severo, Sed tulerit cupido mollis amica viro;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 518)
Quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 717)
sed tamen apte Iungitur herous cum breviore modo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1714)
cogit nos linea iungi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 214)
Hinc soror in partem misera cum matre doloris Venit inornatas dilaniata comas, Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque Oscula nec solos destituere rogos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 935)
proximus a domina, nullo prohibente, sedeto, iunge tuum lateri qua potes usque latus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:89)
et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi, quod tibi tangenda est lege puella loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:90)
hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:308)
seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur porticus, hic socias tu quoque iunge moras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:336)
fabula nota quidem, sed non indigna referri, Scyrias Haemonio iuncta puella viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:495)
nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta, iunge tuis humiles, ambitiose, manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 12:3)
quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae, quarum blanditias verbaque murmur habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 55:1)
cum quo sua gaudia iungat, invenit in media femina piscis aqua;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 58:3)
tum quoque, cum solem nondum prohibebat et imbrem tegula, sed quercus tecta cibumque dabat, in nemore atque antris, non sub Iove, iuncta voluptas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 86:2)
utque velis, venerem iungunt per mille figuras:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 97:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION