라틴어 문장 검색

delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 1:1)
ne ille et deum opere magno liberat et me timore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 162:6)
nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam meus inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 2:2)
nam C. quidem Marius, qui hac hominum memoria tertius ante me consularis tempestate civili expulsus est, non modo a senatu non est restitutus, sed reditu suo senatum cunctum paene delevit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 2:4)
Rosci obstare atque officere videatur, deleatis ex animo suo suspicionem omnem metumque tollatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:5)
tamen, cum planum iudicibus esset factum aperto ostio dormientis eos repertos esse, iudicio absoluti adulescentes et suspicione omni liberati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 2:1)
facile egestatem suam Sc laturum putat, si hac indigna suspicione et ficto crimine liberatus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 2:8)
etenim si Iuppiter optimus maximus cuius nutu et arbitrio caelum terra mariaque reguntur saepe ventis vehementioribus aut immoderatis tempestatibus aut nimio calore aut intolerabili frigore hominibus nocuit, urbis delevit, fruges perdidit, quorum nihil pernicii causa divino consilio sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus, at contra commoda quibus utimur lucemque qua fruimur spiritumque quem ducimus ab eo nobis dari atque impertiri videmus, quid miramur, iudices, L. Sullam, cum solus rem publicam regeret orbemque terrarum gubernaret imperique maiestatem quam armis receperat iam legibus confirmaret, aliqua animadvertere non potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 45장 2:3)
culpa liberatus et crimine nefario solutus cupit a vobis discedere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 2:5)
nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati, fortissimi viri, qui nondum libera civitate tamen populi Romani comitiis liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 1:4)
itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem necavisset variatis hominum sententiis non solum divina sed etiam sapientissimae deae sententia liberatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 2:5)
atque hunc ille summus vir scelere solutum periculo liberavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장4)
Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 13장 1:10)
primum certe liberatur Milo non eo consilio profectus esse ut insidiaretur in via Clodio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:2)
respiravi, liberatus sum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION