라틴어 문장 검색

neque enim omnes tam firmi et constantis animi contra adversum rumorem esse possunt, quam Q. Fabius fuit qui suum imperium minui per vanitatem populi maluit quam secunda fama male rem publicam gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 265:2)
ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer, accipiam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 194)
Pessumest, facimus nequiter, ferire malam male discit manus;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1154)
Faciundum est mi illud, fieri quod illaec postulat, si me illam amantem ad sese studeam recipere, quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit atque illi dudum meus amor negotium insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi illius ira in hanc et male dicta expetent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 27)
bene merenti mala es, male merenti bona es;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 24)
ingrata atque inrita esse omnia intellego quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi male quod potero facere faciam, meritoque id faciam tuo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 28)
A. Male agis mecum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 328)
tun libero homini male servos loquere?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4153)
Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare sic ut ego possim, quae domi duellique male fecisti.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 25)
num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 212)
atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater, ea res me male habet;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 136)
Male cubandum est:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2175)
nimis male timui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 256)
neque ego umquam nisi hodie ad Bacchas veni in Bacchanal coquinatum, ita me miserum et meos discipulos fustibus male contuderunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 12)
Istud male factum arbitror, quia non latus fodi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 216)

SEARCH

MENU NAVIGATION