라틴어 문장 검색

sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:2)
quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:6)
altera sententia est quae definit amicitiam pari- bus officiis ac voluntatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 74:1)
quid enim potest esse tam flexibile, tam devium, quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 118:1)
hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:5)
ingentis, inquit Semper auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, volt esse magnum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 124:10)
ego autem voluntatem tibi profecto emetiar, sed rem ipsam nonduin posse videor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:1)
et, cum sint in dicendo variae voluntates, delectari mihi magis antiquitate videtur et libenter verbis etiam uti paulo magis priscis Laelius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 3:4)
Is magistratus non petivit, sed fuit accusator vehemens et molestus, ut facile cerneres naturale quoddam stirpis bonum de - generavisse vitio depravatae voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 34장 3:5)
Quali enim te erga ilium perspicio, tali ilium in te voluntate iudicioque cognovi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 3:4)
quam captiosum esse populo, quod scriptum esset neglegi et opinione quaeri voluntates et interpretatione disertorum scripta simplicium hominum pervertere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 3:1)
deinde aequum bonum testamentorum sententias voluntatesque tutatus est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:1)
quanta esset in verbis captio cum in ceteris rebus tum in testamentis, si neglegerentur voluntates;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:2)
T. Torquatus T. F. et doctus vir ex Rhodia disciplina Molonis et a natura ad dicendum satis solutus atque expeditus, cui si vita suppeditavisset, sublato ambitu consul factus esset, plus facultatis habuit ad dicendum quam voluntatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 1:1)
Hic cum summa voluntate bonorum aedilis curulis factus esset, nescio quo modo discessu meo discessit a sese ceciditque, postea quam eos imitari coepit quos ipse perverterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION