라틴어 문장 검색

denique securus famae, liber, ire memento, nec tibi sit lecto displicuisse pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 127)
illa quidem iusta est, nec me meruisse negabo - non adeo nostro fugit ab ore pudor - sed nisi peccassem, quid tu concedere posses?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 116)
Livia sic tecum sociales compleat annos, quae, nisi te, nullo coniuge digna fuit, quae si non esset, caelebs te vita deceret, nullaque, cui posses esse maritus, erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 172)
este procul, vittae tenues, insigne pudoris, quaeque tegis medios instita longa pedes!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1100)
nec quisquam est adeo media de plebe maritus, ut dubius vitio sit pater ille meo, crede mihi, distant mores a carmine nostro - vita verecunda est, Musa iocosa mea - magnaque pars mendax operum est et ficta meorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1161)
est et in obscenos commixta tragoedia risus, multaque praeteriti verba pudoris habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1191)
par fuit exigui similisque licentia Calvi, detexit variis qui sua furta modis, quid referam Ticidae, quid Memmi carmen, apud quos rebus adest nomen nominibusque pudor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1197)
denique ab incauto nimium petit ille marito, se quoque uti servet, peccet ut illa minus, scit, cui latretur, cum solus obambulet, ipsas cur totiens clausas exercet ante fores, multaque dat furti talis praecepta docetque qua nuptae possint fallere ab arte viros, non fuit hoc illi fraudi, legiturque Tibullus et placet, et iam te principe notus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1208)
cumque fefellit amans aliqua novitate maritum, plauditur et magno palma favore datur;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1226)
neve reformida, ne sim tibi forte pudori:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 13)
vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae sumite plebeiae carmina nostra manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 143)
si tibi cura mei, vel si pudor ullus inesset, non ultra patriam me sequerere meam, quoque loco primum tibi sum male cognitus infans, illo temptasses ultimus esse mihi, inque relinquendo, quod idem fecere sodales, tu quoque dixisses tristis in urbe vale.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 134)
tuusque non debet dolor hinc, debet abesse pudor, cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu, num legis Euadnen erubuisse viro?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 329)
nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus, purpureus molli fiat in ore pudor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 332)
nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non nostra verecundo vota pudore carent, mitius exilium pauloque propinquius opto, quique sit a saevo longius hoste locus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 427)

SEARCH

MENU NAVIGATION