라틴어 문장 검색

Iphitus et Pelias mecum, quorum Iphitus aevo gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 189:2)
An decertare mecum voluit contentione dicendi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 27:1)
"Longe alia mihi mens est, patres conscripti, cum res atque pericula nostra considero et cum sententias nonnullorum ipse mecum reputo.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장3)
Nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intellegitis.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장7)
Ii, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo nauem ascendere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장7)
Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neue hostis inultos abire sinat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장9)
Quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, annitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장87)
Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 6:1)
hic enim capta patria, amissis liberis, amissa uxore cum ex incendio publico solus et tamen beatus exiret, interroganti Demetrio, cui cognomen ab exitio urbium Poliorcetes fuit, numquid perdidisset, " Omnia," inquit, " bona mea mecum sunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 18:2)
"Omnia mea mecum sunt ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 19:5)
" Mecum," inquit, " loquor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 1:6)
Seneca Lucilio suo salutem Locutus est mecum amicus tuus bonae indolis, in quo quantum esset animi, quantum ingenii, quantum iam etiam profectus, sermo primus ostendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 111)
Ita fac, oro atque obsecro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 1:2)
Habebo apud posteros gratiam, possum mecum duratura nomina educere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 5:3)
Haec mecum loquor, sed tecum quoque me locutum puta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION