라틴어 문장 검색

Namque sub ingenti lustrat dum singula templo, reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi, artificumque manus inter se operumque laborem miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas, bellaque iam fama totum volgata per orbem, Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 28:5)
Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae, et molem mirantur equi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 3:10)
Arma procul currusque virum miratur inanes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:7)
Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:1)
stupet inscia supra inpubesque manus, mirata volubile buxum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:4)
Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus turbaque miratur matrum et prospectat euntem, attonitis inhians animis, ut regius ostro velet honos levis umeros, ut fibula crinem auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram et pastoralem praefixa cuspide myrtum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 39:3)
miratur facilisque oculos fert omnia circum Aeneas capiturque locis et singula laetus exquiritque auditque virum monimenta priorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:3)
sub te tolerare magistro militiam et grave Martis opus, tua cernere facta adsuescat primis et te miretur ab annis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:24)
Ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit miraturque interque manus et bracchia versat terribilem cristis galeam flammasque vomentem fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes solis inardescit radiis longeque refulget;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:5)
Talia per clipeum Volcani, dona parentis, miratur rerumque ignarus imagine gaudet, attollens umero famamque et fata nepotum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 28:1)
Teucrum mirantur inertia corda, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:6)
Iustitiaene prius mirer belline laborum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 5:3)
miror magis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS9)
En umquam patrios longo post tempore finis, pauperis et tuguri congestum caespite culmen, post aliquot mea regna videns mirabor aristas?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS42)
MenalcasCandidus insuetum miratur limen Olympi, sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS35)

SEARCH

MENU NAVIGATION