라틴어 문장 검색

Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)
Immo inquit Giton persuade gubernatori, ut in aliquem portum navem deducat, non sine praemio scilicet, et affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 101:13)
Numquid et talos ad terram deducere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:39)
Ita vide, ut possit illis ignosci, quos ad poenam ipse deus deduxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 106:8)
Dixit haec Circe, implicitumque me brachiis mollioribus pluma deduxit in terram vario gramine indutam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 127:22)
" Ut intellexit Chrysis perlegisse me totum convicium,Solent inquit haec fieri, et praecipue in hac civitate, in qua mulieres etiam lunam deducunt . . itaque huius quoque rei cura agetur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 129:20)
Lunae descendit imago carminibus deducta meis, trepidusque furentes flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:24)
85 P.L.M. Haec ait et tremulo deduxit vertice canos consecuitque genas;
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 12:1)
Forte innoxius Viator est deductus in eundem locum Feroque viso rettulit retro pedem.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Iuvencus, leo, et praedator.5)
Lis ad forum deducta est, vespa iudice.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Apes et fuci vespa iudice.3)
Quin immo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in alterutram sententiam emendationis ratio deducet, quae aut indignum editione dum saepius retractat inveniet, aut dignum dum id ipsum experitur efficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 4:1)
Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis - erat enim frequens amoenitas orae - laturus auxilium.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 9:2)
Summo die abeuntibus nobis - tam diligens in Caesare humanitas - xenia sunt missa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 14:1)
Gallinam ut a te missam libenter accepi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 21 4:1)
Divus quidem Nerva - nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent - missis ad me gravissimis litteris non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum - sic enim scripsit - simile antiquis contigisset.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION