라틴어 문장 검색

maxime vero commune est quaerere, an sit honesta, an utilis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 81:4)
sed nos iustum, pium, religiosum, ceteraque his similia honesto complectimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 82:2)
nos, quando et praecipiendi munus iam pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia honestissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum, quae futura usui bonae mentis iuvenibus arbitramur, nobis certe sunt voluptati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 184:2)
Socrates autem seu Plato quidem, quae tum exercebatur, rhetoricen talem putat, nam et dicit his verbis τοῦτον το`ν τρόπον, ὁ`ν ὑμεῖσ πολιτεύεσθε, veram autem et honestam intelligit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 236:1)
quin ipsa vitae praecepta, etiamsi natura sunt honesta, plus tamen ad formandas mentes valent, quotiens pulchritudinem rerum claritas orationis illuminat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 258:1)
nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum et turpium peritus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 330:1)
haec enim ut honestior causa, ita non utique prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 28:2)
nisi forte laudare, quae constet esse honesta, et vituperare, quae ex confesso sint turpia, non est oratoris officium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:3)
pars qualitatis, quae est de summo genere, raro in iudicium venit, quale est, idne sit honestum, quod vulgo laudatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 124:1)
cui subiacent omnes de honestis, iustis, utilibus quaestiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 124:4)
nam et Hippocrates, clarus arte medicinae, videtur honestissime fecisse, quod quosdam errores suos, ne posteri errarent, confessus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 147:2)
tertia honestissima, qua recte factum defenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 166:5)
sed omnia, quae extra nos bona sunt quaeque hominibus forte obtigerunt, non ideo laudantur, quod habuerit quis ea, sed quod iis honeste sit usus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 201:2)
rapto vivere quibusdam honestum, aliis cura legum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:4)
erit et dictorum honestorum factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 215:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION