라틴어 문장 검색

Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset quantum futurum apparebat, occupant bellum facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 152:3)
ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus muniendo modum excesserint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 15:2)
sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 229:2)
et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope armavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 381:1)
Consul metuens ne nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 696:1)
laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriavere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 349:1)
seniores contra patrum, ut nimis feroces suos credere iuvenes esse, ita malle, si modus excedendus esset, suis quam adversariis superesse animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 728:1)
an ideo non est dimicatum, quod quae pars firmior eadem modestior fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 57:3)
tum quoque si res sineret, libenter se daturum tempus iis fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 627:1)
ne id nimis laetum parti alteri esset, parva, ut plerumque solet, rem ingentem moliundi causa intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 356:1)
ne nimis mirum magnumque censerent tumultum exciere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua visuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 109:2)
exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum otium esset, ne nimis laetae res essent pestilentia civitatem adorta coegit senatum imperare decemviris ut libros Sibyllinos inspicerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 278:1)
est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe concedentibus Romam caput Latio esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 42:1)
si ad Regillum lacum ad satietatem vestram pugnavimus, hic quoque efficiemus profecto ne nimis acies vobis et conlata signa nobiscum cordi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 83:1)
et quanto modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 492:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION