라틴어 문장 검색

Servus quidam, cui cunctam familiae tutelam dominus permiserat suus, quique possessionem maximam illam, in quam deverteramus, villicabat, habens ex eodem famulitio conservam coniugam, liberae cuiusdam extrariaeque mulieris flagrabat cupidine.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:3)
tunc mulier callida et ad huius- modi flagitia perastutula tenacissimis amplexibus expeditum hominem dolio, quod erat in angulo semiobrutum sed alias vacuum, dissimulanter abscondit, et patefactis aedibus adhuc introeuntem maritum aspero sermone accipit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:6)
E re nata fallacia, mulier temerarium tollens cachinnum
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:9)
"Istum virum ac strenuum negotiatorem nacta sum, qui rem, quam ego mulier et intra hospitium contenta iamdudum septem denariis vendidi, minoris distraxit."
(아풀레이우스, 변신, 9권 6:12)
Nec ille sermoni mulieris defuit sed exsurgens alacriter
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:1)
Pistor ille qui me pretio suum fecerat, bonus alioquin vir et apprime modestus, pessimam et ante cunctas mulieres longe deterrimam sortitus coniugam poenas extremas tori Larisque sustinebat, ut Hercule eius vicem ego quoque tacitus frequenter ingemescerem.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:2)
tunc spretis atque calcatis divinis numinibus in vicem certae religionis mentita sacrilega praesumptione dei, quem praedicaret unicum, confictis observationibus vacuis fallens omnes homines et miserum maritum decipiens matutino mero et continuo stupro corpus manciparat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 14:5)
Talis illa mulier miro me persequebatur odio:
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:1)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
"nec a genuina levitate descivit mulier sed execrando metallo pudicitiam suam protinus auctorata est."
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:27)
Hactenus adhuc anicula garriente suscipit mulier:
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:1)
Ergo igitur metis die propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:10)
hunc multis admodum saviis exceptum mulier cenam iubet paratam accumbere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:12)
"Iuro per istam ego sanctam Cererem, me nunc etiam meis oculis de tali muliere minus credere."
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:8)
"Atque ut primum e regione mulieris pone tergum eius maritus acceperat sonum sternutationis - quod enim putaret ab ea profectum - solito sermone salutem ei fuerat imprecatus, et iterato rursum et frequentate saepius, donec rei nimietate commotus quod res erat tandem suspicatus et impulsa mensa protenus remotaque cavea producit hominem crebros anhelitus aegre reflantem;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 21:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION