라틴어 문장 검색

Primae frugiparos fetus mortalibus aegris dididerunt quondam praeclaro nomine Athenae et recreaverunt vitam legesque rogarunt et primae dederunt solacia dulcia vitae, cum genuere virum tali cum corde repertum, omnia veridico qui quondam ex ore profudit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 1:1)
Nunc ea quo pacto gignantur et impete tanto fiant ut possint ictu discludere turris, disturbare domos, avellere tigna trabesque et monimenta virum commoliri atque ciere, exanimare homines, pecudes prosternere passim, cetera de genere hoc qua vi facere omnia possint, expediam neque [te] in promissis plura morabor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 8:9)
est elephas morbus qui propter flumina Nili gignitur Aegypto in media neque praeterea usquam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:6)
exanimis pueris super exanimata parentum corpora non numquam posses retroque videre matribus et patribus natos super edere vitam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:2)
Nam sum, inquit, homo Romanus, natus in Latio;
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 14:3)
ex quo concessum ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta dumtaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 14:2)
quam cum Romulus Hosto cuiusdam ex agro Latino qui in asylum eius confugerat virtute conspicuo uxorem dedisset, natum ex ea puerum, antequam alia ulla Sabinarum partum ederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 16:2)
Cumque semina rerum omnium post caelum gignendarum de caelo fluerent, et elementa universa quae mundo plenitudinem facerent ex illis seminibus fundarentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 8:1)
ut per coitum maris feminaeque cuncta deinceps gignerentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 8:4)
per quod similiter significatur eum tempus esse a quo vicibus cuncta gignantur absumanturque et ex eo denuo renascantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 10:2)
Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, ἀειγενέτῆ Apollini immolant, τῷ τὸν ἥλιον ἀεὶ γίγνεσθαι καὶ ἀεὶ γεννᾶν, id est quod semper exoriens gignitur, quodque ipse generat universa inseminando fovendo producendo alendo augendoque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 35:1)
Propterea in insula dicuntur nati, quod ex mari nobis oriri videntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 56:1)
Argumentum caducei ad genituram quoque hominum, quae γένεσις appellatur, Aegyptii protendunt, deos praestites homini nascenti quattuor adesse memorantes, Δαίμονα Τύχην Ἔρωτα ἀνάγκην:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 17:1)
Nec aestimes Alcmena apud Thebas Boeotias natum solum vel primum Herculem nuncupatum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 6:3)
Cum sociis natoque, Penatibus et magnis dis quod exprimit θεοὺς μεγάλους.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IV. 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION