라틴어 문장 검색

tu multis de causis vellem me convenire potuisses, primum ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto intervallo viderem, deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari, tum ut quibus de rebus vellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus, postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis a utroque culta est sed longis intervallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur vehementius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 3:1)
extremum illud est de iis quae proposueram confirmatio nostrae amicitiae ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 10:1)
et hercle, quod timidus ipse est, θορυβοποιεῖ. ego tamen Antoni inveteratam sine ulla offensione amicitiam retinere sane volo scribamque ad eum, sed non ante quam te videro.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 23 2:3)
quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 5장 2:3)
fert enim graviter homo et mei observantissimus et sui iuris dignitatisque retinens se apud te neque amicitia nec iure valuisse ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 5:6)
neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur et hercule non est idem nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem suboffendit et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 6:11)
cum enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:4)
alteram si sequare, multa ruunt et maxime communitas cum hominum genere, caritas amicitia iustitia reliquae virtutes, quarum esse nulla potest nisi erit gratuita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 189:3)
multa de me C. Messius et amicitiae et rei publicae causa dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 8장 3:6)
alio transferenda mea tota vita est, ut bene de me meritis referam gratiam, amicitias igni perspectas tuear, cum apertis hostibus bellum geram, timidis amicis ignoscam, proditores indicem, dolorem profectionis meae reditus dignitate consoler.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 1:5)
quae memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 9장 2:3)
a me autem ei contenderunt qui apud me et amicitia et beneficiis et dignitate plurimum possunt, quorum ego nec benevolentiam erga me ignorare nec auctoritatem aspernari nec voluntatem neglegere debebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 1장 4:2)
erat enim eis cum Chrysogono iam antea amicitia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 1:3)
idcirco amicitiae comparantur ut commune commodum mutuis officiis gubernetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 38장 3:5)
ergo idcirco turpis haec culpa est, quod duas res sanctissimas violat, amicitiam et fidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 39장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION