라틴어 문장 검색

ad medium ferme viae Boeotorum praetor Antiphilus obvius fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 4:1)
cum iam adpropinquaret urbi velut obviam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 6:1)
freti tamen multitudine sua obviam ierunt agmini Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 197:2)
ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantes,quia nemo iis obvius toto itinere fuerat, ac velut pacato agro transierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 320:1)
cui decedenti praesidio cum obvius forte fuisset Philippus rex, ad ludibrium regem eum consalutari iussit, ipse congressus fratrem haud sane decoro maiestati suae ioco appellavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 168:1)
duae Punicae naves antecedebant Romanam classem, quibus obviae tres fuerunt regiae naves;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 495:1)
Medio fere in cursu obviae fuere iis quinque et viginti tectae Rhodiae naves cum Pausistrato praefecto classis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 507:3)
Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis navibus, quibus ut essent praesidio veniebant, obviae fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 127:1)
eo maxime, ut in obvio classi hostium essent, electus locus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 252:3)
consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex stativis movisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque civitate obviam effusa venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 414:1)
cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantes velut cornua habebant, quibus, quidquid obvium daretur transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut quidquid ab latere obiceretur abscideret, haec ut prolapsos subeuntesque contingeret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 470:2)
et primo impetu fusi Galli sunt, et ex agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia recentibus equis Romani fessos sequebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 320:2)
ipse - iam enim medium autumni erat - locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 340:2)
appropinquanti praefectus praesidii obvius fuit, triginta dierum tempus petens ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 447:1)
vitricus ergo inquit tuus - matrem enim insimulare forsitan fas non sit - pudicitiam famam spem vitamque tuam perditum ire hoc facto properat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 103:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION