라틴어 문장 검색

Sic cingula Jovis in nubibus Planetae illius formata, situm mutant inter se, & firmum Jovis corpus per nubes illas difficilius cernitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 20:10)
Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis colligit et magnum conamen sumit eundi, inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum, exprimitur vis atque ideo volat impete miro, ut validis quae de tormentis missa feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:1)
Quis ligat in nube pluuiam, cur mugiat aer, Quis pariat uentos, quis eorum seminet iras, Cur in tot facies exit substancia nubis, Nunc pluuie plena lacrimis, nunc cana pruinis, Nunc uestita niuis facie, nunc grandinis arma Suscipit et celi miratur terra sagitas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 8:10)
tum poteris magnas moles cognoscere eorum speluncasque vel ut saxis pendentibus structas cernere, quas venti cum tempestate coorta conplerunt, magno indignantur murmure clausi nubibus in caveisque ferarum more minantur, nunc hinc nunc illinc fremitus per nubila mittunt, quaerentesque viam circum versantur et ignis semina convolvunt [e] nubibus atque ita cogunt multa rotantque cavis flammam fornacibus intus, donec divolsa fulserunt nube corusci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:9)
Arbitrantur alii tune iridis formam rebus apparere mundanis, cum altius delatae nubi crassae radii solis infusi, lucem iniecerint liquidam, quae non reperiens exitum, in se conglobata nimio splendescit attritu, et proximos quidem albo colores a sole sublimiore decerpit, subvirides vero a nubis similitudine superiectae, ut in mari solet usu venire, ubi candidae sunt undae quae litoribus illiduntur, interiores sine ulla concretione caerulae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION