라틴어 문장 검색

Ferte citi ferrum, date tela, ascendite muros, hostis adest, heia!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 2:7)
Quaerunt pars aditum et scalis ascendere muros, qua rara est acies interlucetque corona non tam spissa viris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 18:4)
"Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, praetulerim caelique lubens in parte locarim:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 7:3)
lex aperte est ut qui murum ascenderit morte multetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:3)
quin ascenderis murum, non quaeritur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 244:5)
Peregrinus, si murum ascenderit, capite puniatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 222:2)
cum hostes murum ascendissent, peregrinus eos depulit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 222:3)
et, si tantum occisus esset, per plures gradus ascenderat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 159:1)
nam, etiamsi non per gradus ascendant, tamen velut acervo quodam adlevantur:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 180:4)
nam totidem sunt ascendentibus quot descendentibus gradus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 181:12)
nam et subtili plenius aliquid atque subtilius et vehementi remissius atque vehementius invenitur, ut illud lene aut ascendit ad fortiora aut ad tenuiora summittitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 233:1)
se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 7장9)
Est in carcere locus, quod Tullianum appellatur, ubi paululum ascenderis ad laevam, circiter duodecim pedes humi depressus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 55장4)
Ii, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo nauem ascendere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 25장7)
Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION