라틴어 문장 검색

diceris enim iam velle consurgere, quodque plus opto, iam posse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 2:2)
"iam te sperabunt lacrimis planctuque decorae Troades optabuntque tuis dare colla catenis et patriam pensare toris aut ipsa placebit Tyndaris, incesta nimium laudata rapina, ast egomet primae puerilis fabula culpae narrabor famulis aut dissimulata latebo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:135)
tibi Phoebus et Euhan et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat amplexum niveos optatae coniugis artus floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam9)
tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae noctis, adhuc optas permissaque numine dextro vota paves, pone, o dulcis, suspiria, vates, pone:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam14)
Cludit volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, eum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, poem pr11)
o ubi venturae spes non longinqua iuventae atque genis optatus honos iurataque multum barba tibi?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus22)
optabat longe reditus Pallantis ovantis Evander, fidus pugnas spectabat Acoetes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus38)
vilis turba, caducis deservire bonis semperque optare parati, spargimur in casus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis51)
omnia questus, immitem Bromium, stagna invida et invida tela, primaevam visu platanum, cui longa propago innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, deposuit iuxta vivamque adgessit harenam optatisque aspergit aquis et talia mandat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris18)
optarent multum Graiae cuperentque Latinae sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum callida sollicito revocavit Thesea filo, nec Paris Oebalios talis visurus amores rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati13)
Lucanum potes imputare terris!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam9)
post ista propinquum nunc iter optandosque sinus comes ire moraris?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 16)
imputare etiam tibi possum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr12)
tibi quamquam et origo niteret et felix species multumque optanda maritis, ex te maior honos, unum novisse cubile, unum secretis agitare sub ossibus ignem, illum nec Phrygius vitiasset raptor amorem Dulichiive proci nec qui fraternus adulter casta Mycenaeo conubia polluit auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam27)
etiamne optanda propinquis tristia:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii5)

SEARCH

MENU NAVIGATION