라틴어 문장 검색

saepe per externas profugus pater exulat oras, urbe tamen natis exulis esse licet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 146)
nunc incorrectum populi pervenit in ora, in populi quicquam si tamen ore mei est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1414)
credam prius ora Medusae Gorgonis anguineis cincta fuisse comis, esse canes utero sub virginis, esse Chimaeram, a truce quae flammis separet angue leam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 77)
denique vindictae si sit mihi nulla facultas, Pierides vires et sua tela dabunt, quod Scythicis habitem longe summotus in oris, siccaque sint oculis proxima signa meis, nostra per inmensas ibunt praeconia gentes, quodque querar notum qua patet orbis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 96)
tacta mihi tandem longis erroribus acto iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1057)
utque iacens ripa deflere Caystrius ales dicitur ore suam deficiente necem, sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras, efficio tacitum ne mihi funus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 17)
delicias siquis lascivaque carmina quaerit, praemoneo, non est scripta quod ista legat, aptior huic Gallus blandique Propertius oris, aptior, ingenium come, Tibullus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 18)
inter quos, memini, dum me mea fata sinebant, non invisa tibi pars ego saepe fui, quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis, quique prius mollem vacuamque laboribus egi in studiis vitam Pieridumque choro, nunc procul a patria Getieis circumsonor armis multa prius pelago multaque passus humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 32)
mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque, a male pacatis plus trahit ora Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 76)
non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri impedit et profugi nomen in ora refert, quamvis interdum, quae me laesisse recordor, carmina devoveo Pieridasque meas, cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis, vulneribusque meis tela cruenta sequor, quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet Graia Capheream currere puppis aquam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 711)
quid potius faciam desertis solus in oris, quamve malis aliam quaerere coner opem?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 714)
quis per vada glauca gressibus inpressis spatiatus triverit udum non submersus iter, sola pendulus et pede sicco, aequoreae nisi factor aquae, qui Spiritus olim ore superfusus patrio volitabat in undis nondum discretis nec certo litore elausis?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3222)
piscis item sequitur calamum raptus acumine vulnifico, credula saucius ora cibo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum12)
tu mihi, Christe, columba potens, sanguine pasta cui cedit avis, tu niveus per ovile tuum agnus hiare lupum prohibes, subiuga tigridis ora premens.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum47)
protinus salus secuta est, ora pallor deserit, sistitur rivus cruore qui fluebat perpeti.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae21)

SEARCH

MENU NAVIGATION