라틴어 문장 검색

Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis, purus ab arboribus, spectabilis undique campus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:1)
Vel cedite victae fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos cedamus campis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:9)
Per tamen et campos, per opertos arbore montes, saxa quoque et rupes et qua via nulla, cucurri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:22)
Planus erat lateque patens prope moenia campus, adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum duraque mollierat subiectas ungula glaebas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:1)
agrestes illic fruticosa legebant vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:7)
iuvat esse sub undis et modo tota cava submergere membra palude, nunc proferre caput, summo modo gurgite nare, saepe super ripam stagni consistere, saepe in gelidos resilire lacus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:28)
Idem ego cum fratres caelo sum nactus aperto (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor, ut medius nostris concursibus insonet aether exsiliantque cavis elisi nubibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:11)
subit ille, nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt), pendulaque audaci mulcet palearia dextra, suppositosque iugo pondus grave cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:9)
in medio (mirum) duo marmora campo adspicio:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:19)
flexere oculos et mersa palude cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 69:2)
Collis erat collemque super planissima campi area, quam viridem faciebant graminis herbae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:1)
cecini plectro graviore Gigantas sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 19:4)
inque latus campi, quo tardius illa rediret, iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:19)
parsque boum fulvis genua inclinarat harenis latarumque iacens campos spectabat aquarum, pars gradibus tardis illuc errabat et illuc, nant alii celsoque exstant super aequora collo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:3)
Udisque paludibus exit, oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus, fulmineus, rubra suffusus lumina flamma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION