라틴어 문장 검색

quibus ostentis par respondit exitus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 9장 1:5)
pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 3:3)
quare triumphalia ornamenta et in breui spatio duplex sacerdotium accepit, praeterea consulatum, quem gessit per duos nouissimos anni menses.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 4장 2:1)
nec res fefellit, quando totidem annis parique temporis spatio utrique imperauerunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 25장 1:3)
educatus in aula cum Britannico simul ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros institutus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 2장 1:1)
Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex, equestre ac pedestre, commisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:1)
praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa reuocauerat, ita semper interfuit, ut populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi eaque nouissima aulico apparatu induceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 1:4)
certamini praesedit crepidatus purpureaque amictus toga Graecanica, capite gestans coronam auream cum effigie Iouis ac Iunonis Mineruaeque, adsidentibus Diali sacerdote et collegio Flauialium pari habitu, nisi quod illorum coronis inerat et ipsius imago.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 4:3)
de Chattis Dacisque post uaria proelia duplicem triumphum egit, de Sarmatis lauream modo Capitolino Ioui rettulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 6장 1:4)
patrem familias, quod Thraecem murmilloni parem, munerario imparem dixerat, detractum spectaculis in harenam canibus obiecit cum hoc titulo:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 1:4)
pari arrogantia, cum procuratorum suorum nomine formalem dictaret epistulam, sic coepit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 13장 2:1)
Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 13:1)
At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus, quam par erat,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 1:1)
Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipen- nibus levibusque scutis maxime cetrae speciem reddentibus, peditum decem milia equitum pari armatu sequebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 7:1)
duo milia peditum, equitum duplicem paraverant numerum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION