라틴어 문장 검색

discat a filia, quod didicerat ab uxore.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 11:7)
"Anna prophetissa, filia Phanuel de tribu Aser."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:5)
Quia ergo ab adulescentia usque ad octoginta quattuor annos viduitatis onus sustinuerat et non recedebat de templo Dei diebus ac noctibus insistens ieiuniis et obsecrationibus, idcirco meruit gratiam spiritalem et nuncupatur filia vultus Dei et atavis beatitudine divitiisque-censetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 13:15)
Unde et tibi est providendum, ne ineptis blanditiis feminarum dimidiata dicere filiam verba consuescas et in auro atque purpura ludere, quorum alterum linguae, alterum moribus officit, ne discat in tenero, quod ei postea dediscendum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:17)
Sollicita provides, ne filia percutiatur a vipera;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:6)
cur non eadem cura provideas, ne feriatur a malleo universae terrae, ne bibat de aureo calice Babylonis, ne egrediatur cum Dina et velit videre filias regionis alienae, ne ludat pedibus, ne trahat tunicas?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:7)
Offerre necne filiam potestatis tuae fuit, quamquam alia sit tua condicio, quae prius eam vovisti, quam conceperis;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:15)
"Omnis gloria filiae regis ab intus;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 7:5)
Si quando ad suburbana pergis, domi filiam non relinquas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 11:1)
Sit in gremio aviae, quae repetat in nepte, quidquid praemisit in filia, quae longo usu didicit nutrire.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:11)
Pro insita tibi pudicitia non ambigerem, quin praecederes filiam et primam Dei sententiam secunda evangelii lege mutares.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:15)
"corripias eas litteris tuis et ad concordiam revoces, ut mater filiam, filia matrem agnoscat."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:5)
Primum scire vos cupio, soror ac filia, me non idcirco scribere, quia aliquid de vobis suspicer, sed, ne ceteri suspicentur, vestram orare concordiam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:1)
Mater et filia, nomina pietatis, officiorum vocabula, vincula naturae secundaque post Deum foederatio, non est laus, si vos diligitis;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:8)
Quem si et ipsa praetulerit, et filiam te sentiet et sororem.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION