라틴어 문장 검색

facis iniuriam, Chrysogone, si maiorem spem emptionis tuae in huius exitio ponis quam in eis rebus quas L. Sulla gessit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 2:1)
sed ausum esse T. Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:3)
vota enim faceretis ut in eos se potius immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras pecunias:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:4)
pecunias dico?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 28장 1:5)
polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus palam redemerat, vexarat in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos, coniugem meam vexarat, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:2)
iudicium vestrum est, recuperatores, Qvantae pecvniae paret dolo malo familiae P. Fabi vi hominibvs armatis coactisve damnvm datvm esse M. Tvllio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 3장 2:1)
imperatore mortuo pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in praedio ponere, non posuit, sed abiecit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 3:3)
ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 7장 1:2)
Qvantae pecvniae paret a familia P. Fabii hominibvs armatis damnvm M. Tvllio datvm, quid haberes quod diceres?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 13장 1:3)
Cum aeris alieni aliquantum esset relictum, quibus nominibus pecuniam Romae curari oporteret, auctionem in Gallia P. hic Quinctius Narbone se facturum esse proscribit earum rerum quae ipsius erant privatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 2:4)
Cum pecuniam C. Quinctius P. Scapulae debuisset, per te, C. Aquili, decidit P. Quinctius quid liberis eius dissolveret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 4:1)
doce te petisse ab eo istam nescio quam innumerabilem pecuniam, doce aliquando mentionem fecisse, dixisse deberi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 1:9)
moritur C. Quinctius qui tibi, ut ais, certis nominibus grandem pecuniam debuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 2:1)
saepe, ut fit, cum ipse te confirmasses, cum statuisses mentionem de pecunia facere, cum paratus meditatusque venisses, homo timidus virginali verecundia subito ipse te retinebas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 11장 3:6)
quis tam perditus ac profusus nepos non adesa iam sed abundanti etiam pecunia sic dissolutus fuisset ut fuit Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION