라틴어 문장 검색

at Diagoras cum Samothracam venisset Atheus ille qui dicitur, atque ei quidam amicus "tu, qui deos putas humana neglegere, nonne animadvertis ex tot tabulis pictis, quam multi votis vim tempestatis effugerint in portumque salvi pervenerint", "ita fit" inquit, "illi enim nusquam picti sunt qui naufragia fecerunt in marique perierunt". idemque, cum ei naviganti vectores adversa tempestate timidi et perterriti dicerent non iniuria sibi illud accidere qui illum in eandem navem recepissent, ostendit eis in eodem cursu multas alias laborantis quaesivitque num etiam in is navibus Diagoram vehi crederent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 90:3)
quem quisque odit, periisse expetit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 30:4)
Itaque, quod Apollo Pythius oraclum edidit, Spartam nulla re alia nisi avaritia esse perituram, id videtur non solum Lacedaemoniis, sed etiam omnibus opulentis populis praedixisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 102:3)
Periclitemur, si placet, et in iis quidem exemplis, in quibus peccari volgus hominum fortasse non putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:1)
Quae nisi custos inventis cogitatisque rebus et verbis adhibeatur, intellegimus omnia, etiam si praeclarissima fuerint in oratore, peritura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 18:6)
subeundus visus hominum et periclitandae vires ingeni, et illa commentatio inclusa in veritatis lucem proferenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:4)
et maiore etiam periculo haec pars orationis obscura est quam ceterae, vel quia, si quo alio in loco est dictum quid obscurius, tantum id perit, quod ita dictum est, narratio obscura totam occaecat orationem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:3)
ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 146:2)
Cum rex iniustus esse coepit, perit illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et finitimum optimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:4)
364M Sed ut ipsi seu animum periclitentur sum vident, quid se putent esse facturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 2:2)
et tamen dux ille nusquam optat ut Aiacis similis habeat decem, sed ut Nestoris, quod si sibi accident, non dubitat quin brevi sit Troia peritura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 41:5)
fratrem visum esse dicere, quam vellet cunctaretur, tamen eodem sibi leto, quo ipse interisset, esse pereundum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 82:2)
si navigavisset, eum naufragio esse periturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 83:5)
Mi pater, inquit, Persa periit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 149:5)
ut, si quis M. Marcellum illum, qui ter consul fuit, multis annis ante dixisset naufragio esse periturum, divinasset profecto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 19:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION