라틴어 문장 검색

mihi enim iudicatum est, si modo hoc Caesar aut patietur aut volet, deponere illam iam personam, in qua me saepe illi ipsi probavi, ac me totum in litteras abdere tecumque et cum ceteris earum studiosis honestissimo otio perfrui< tu vellem ne veritus esses ne pluribus legerem tuas litteras, si mihi, quem ad modum scribis, longiores forte misisses, ac velim posthac sic statuas, tuas mihi litteras longissimas quasque gratissimas fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 33 2:6)
cetera sunt signa communia, sed ego' uno utor argumento quam ob rem me ex animo vereque arbitrer diligi, quia et nostra fortuna ea est et illorum ut simulandi causa non sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 2:5)
binas a te accepi litteras eodem exemplo, quod ipsum argumento mihi fuit diligentiae tuae intellexi enim te laborare ut ad me mihi exspectatissimae litterae perferrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 5 1:1)
in quibus versiculis si tibi quibusdam verbis εὐθυρρημονέστεροσ videbor, turpitudo personae eius in quam liberius invehimur nos vindicabit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 5:5)
sed tamen si quem cum eo sermonem habueris scribes ad me, ut mihi nascatur epistulae argumentum et ut tuas quam longissimas litteras legam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 22 2:4)
nam res quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 9 1:2)
gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 10 1:1)
Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim minuam etiam gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:1)
Restat ut iis respondeam qui sermonibus eius modi nolint personas tam graves inligari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 8:1)
itaque argumenti conclusio, quae est Graece ἀπόδειξισ, ita definitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 35:7)
quod si omnia visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti fides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:1)
eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:7)
ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 46:6)
'est hoc quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut falsum sit aut nihil sit omnino'. Sed de perception hactenus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 49:5)
Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION