라틴어 문장 검색

Ut caelestia humanas manus effugiunt et ab his qui templa diruunt ac simulacra conflant nihil divinitati nocetur, ita quicquid fit in sapientem proterve, petulanter, superbe, frustra temptatur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 17:2)
venenum ille dando sceleri se obligavit, etiam si non nocuit ;
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:4)
Non potest ergo quisquam aut nocere sapienti aut prodesse, quoniam divina nec iuvari desiderant nec laedi possunt, sapiens autem vicinus proximusque dis consistit, excepta mortalitate similis deo.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 44:1)
Ceteris enim aliquid quieti placidique inest, hic totus concitatus et in impetu doloris est, armorum sanguinis suppliciorum minime humana furens cupiditate, dum alteri noceat sui neglegens, in ipsa irruens tela et ultionis secum ultorem tracturae avidus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 2:3)
Non vides ut omnium animalium, simul ad nocendum insurrexerunt, praecurrant notae ac tota corpora solitum quietumque egrediantur habitum et feritatem suam exasperent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 6:3)
ad nocendum potentes sumus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 17:5)
hic prodesse, illa nocere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 30:8)
si frustra molliora cesserunt, ferit venam membrisque, si adhaerentia nocent et morbum diffundunt, manus adfert ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:5)
Et Platonis argumentum adferam - quid enim nocet alienis uti ex parte qua nostra sunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 37:1)
Non aliquando in ira quoque et dimittunt incolumes intactosque quos oderunt et a nocendo abstinent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 50:1)
Sed si impatiens imperii rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 60:2)
sic serpentium venena a cubili erepentium nocent, innoxii dentes sunt, cum illos frequens morsus exhausit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 105:3)
Si paenitentia facti spem bonam pollicetur, si intellegit non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhaerere, dabit impunitatem nec accipientibus nocituram nec dantibus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 119:3)
idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:2)
ira enim perturbat artem et qua noceat tantum aspicit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION