라틴어 문장 검색

Et Ionathas misit fratrem suum ducem populi et rogavit Nabathaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장35)
Et magnificavit eum rex et scripsit eum inter primos amicos et posuit eum ducem et participem principatus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장65)
Et Simonem fratrem eius constituit ducem a descensu Tyri usque ad fines Aegypti.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장59)
et responderunt voce magna dicentes: " Tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장8)
Et coepit populus Israel scribere in conscriptionibus et commutationibus: " Anno primo sub Simone summo sacerdote magno duce et principe Iudaeorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장42)
Et vidit Simon Ioannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum; et habitavit in Gazaris.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장54)
Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장35)
et quia Iudaei et sacerdotes consenserunt eum esse ducem suum et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장41)
et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장42)
Et suscepit Simon et placuit ei, ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장47)
Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum peditum et equitum dedit illi;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장38)
Et Ptolemaeus filius Abubi constitutus erat dux in campo Iericho et habebat argentum et aurum multum;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장11)
Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장13)
aperto occulto aditu laquearis, mittentes lapides percusserunt ducem et diviserunt membratim et, capitibus amputatis, foras proiecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장16)
Et cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharseae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION