라틴어 문장 검색

Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin currere sustinui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:18)
Pallas anum simulat falsosque in tempora canos addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 4:1)
neque enim iam filia Coei supplicat indignis nec dicere sustinet ultra verba minora dea, tollensque ad sidera palmas "aeternum stagno" dixit "vivatis in isto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:26)
Sustinet ad Procnen post talia facta reverti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 44:1)
Sed non attollere contra sustinet haec oculos, paelex sibi visa sororis, deiectoque in humum vultu iurare volenti testarique deos, per vim sibi dedecus illud illatum, pro voce manus fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:10)
Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 12:2)
Ubi sunt pia iura parentum et quos sustinui bis mensum quinque labores?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:21)
Utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara dextroque a poplite laevum pressa genu digitis inter se pectine iunctis sustinuit partus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:6)
Dicta Iovis movere deos, nec sustinet ullus, cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis et Minoa, queri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 40:1)
Nec regia coniunx sustinet oranti nec qui regit ima negare, Eurydicenque vocant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 5:4)
quique in se crimen traxit voluitque videri Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae, infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 7:2)
Expalluit aeque quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus, et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat, nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:7)
Ut siquis violas rigidumve papaver in horto liliaque infringat fulvis horrentia linguis, marcida demittant subito caput illa vietum nec se sustineant spectentque cacumine terram:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 23:10)
Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus verrit humum Tyrio saturata murice palla, instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:7)
Quae se praeferre Dianae sustinuit faciemque deae culpavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 39:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION