라틴어 문장 검색

nec de Hispania quicquam mutatum, nisi quod non in annum Scipioni Silanoque, sed revocati ab senatu forent, prorogatum imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 113:1)
habere fructum imperii prorogati Marcello populum Romanum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 334:1)
prorogatum in annum imperium est Q. Fulvio Flacco, ut provinciam Capuam, quae T. Quincti praetoris fuerat, cum una legione obtineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 346:1)
prorogatum et C. Hostilio Tubulo est, ut pro praetore in Etruriam ad duas legiones succederet C. Calpurnio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 347:1)
prorogatum et L. Veturio Philoni est, ut pro praetore Galliam eandem provinciam cum isdem duabus legionibus obtineret quibus praetor obtinuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 347:2)
quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu, latumque de prorogando imperio ad populum est, qui praetor Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 348:1)
M. Valerius Laevinus - ei quoque enim prorogatum imperium est - classem quae ad Siciliam erat navium septuaginta obtineret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 351:3)
et P. Sulpicio, ut eadem classe Macedoniam Graeciamque provinciam haberet, prorogatum in annum imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 352:1)
hae litterae consules raptim confecto dilectu maturius quam constituerant exire in provincias coegerunt ea mente ut uterque hostem in sua provincia contineret neque coniungi aut conferre in unum vires pateretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 580:1)
famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque impellere animos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 665:1)
in Etruria duas volonum C. Terentio propraetore M. Livius proconsul, cui prorogatum in annum imperium erat, acciperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 151:1)
Q. Claudio ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo ut Capuam provinciam haberet, prorogatum in annum imperium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 155:1)
si debellatum iam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 359:3)
ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad coniuges liberosque vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 424:2)
alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem (mallet). L. Veturius et Q. Caecilius sortirentur inter se compararentve uter in Bruttiis duabus legionibus quas consul reliquisset rem gereret, imperiumque in annum prorogaretur cui ea provincia evenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 694:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION