라틴어 문장 검색

| Ita inquit Trimalchio non oportet hune casum sine inscriptione transire statimque codicillos poposcit et non diu cogitatione distorta haec recitavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:2)
Rogo vos, oportet credatis, sunt mulieres plussciae, sunt nocturnae, et quod sursum est, deorsum faciunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:16)
nam aut incendium oportet fiat, aut aliquis in vicinia animam abiciet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:4)
Divitis haec magni facies erit, omnia cernens qui timet et sicco concoquit ore famem . . . Non multum oportet consilio credere, quia suam habet fortuna rationem . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 82:8)
Oportet hodie bene sit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:7)
tanquam hic solus color figuram possit pervertere et non multa una oporteat consentiant [et non] ratione, ut mendacium constet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:33)
Phaedri libellos legere si desideras, Vaces oportet, Eutyche, a negotiis, Ut liber animus sentiat vim carminis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.1)
Parce gaudere oportet et sensim queri, Totam aeque vitam miscet dolor et gaudium.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.4)
Te decipi a me non oportet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 10:1)
primum quod deforme arbitrabar, cui assurge cui loco cedere omnes oporteret, hunc omnibus sedentibus stare, et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici, et quem interfari nefas esset, hunc etiam convicia audire et si inulta pateretur inertem, si ulcisceretur insolentem videri.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:2)
Nec ignoro suscipiendas offensas in eligendo praeceptore, sed oportet me non modo offensas, verum etiam simultates pro fratris tui filiis tam aequo animo subire quam parentes pro suis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 18 5:1)
Oportet enim nos in hac certe in qua possumus breves esse, quo sit excusatius quod librum ipsum, non tamen ultra causae amplitudinem, extendimus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 4:1)
quo minus te mirari oportebit, quod plurimum timeam, de quo plurimum spero.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 5:2)
Ita senescere oportet virum, qui magistratus amplissimos gesserit, exercitus rexerit, totumque se rei publicae quam diu decebat obtulerit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 23 2:1)
Quam diu nunc oportet, quam blande roges, ut reliqua cognoscas!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION