라틴어 문장 검색

urbemque levi tenente praesidio quod rex recedens inde reliquerat haud magno certamine recepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 511:1)
ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret, secutus Romanus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 540:1)
et quia multis locis comprimendi tumultus erant qui temere oriebantur, placuit omnes qui dictatores, consules censoresve fuissent cum imperio esse, recessisset a muris hostis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 138:2)
eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos, unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 268:1)
inde Hannibal nocte recessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXVII Periocha4)
itaque revocatis qui discurrerant ad praedandum militibus instructisque, ad oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde vulneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia coniunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 290:2)
vicissetque ea sententia, ni timuisset, ne, cum a mari longius recessisset, emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus silvisque se tutari rex voluisset, sine ullo aestas extraheretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 106:1)
ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi causa in armis erat - tunc in devias silvas recesserat - in deditionem venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 458:1)
Romani, cum tantum a muro recessissent ut extra ictum teli essent, acie derecta paulisper steterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 323:1)
itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum facientes, recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 468:1)
itaque hiemem instare apud suos causatus rex unum tantum moratus diem ab Larisa recessit et Demetriadem rediit, Aetolique et Athamanes in suos receperunt se fines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 127:1)
et aut incepto irrito recessissent aut plures cecidissent, ni M. Porcius ab iugo Callidromi deiectis inde Aetolis et magna ex parte caesis - incautos enim et plerosque sopitos oppresserat - super imminentem castris collem apparuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 230:2)
Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab eius solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 70:1)
tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia pronuntiavit praetori non intercedere tribunos quo minus sua potestate utatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 760:1)
postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem cum duobus amicis et totidem custodibus corporis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 82:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION